Римская история - Марцеллин Аммиан (книги онлайн бесплатно TXT) 📗
7. opinio est celebrior alia, quod spirantibus prodromis, perque dies quadraginta et quinque etesiarum continuis flatibus repellentibus eius meatum, velocitate cohibita, superfusis fluctibus intumescit: et reluctante spiritu controverso adulescens in maius, hinc vi reverberante ventorum, inde urgente cursu venarum perennium, progrediens in sublime tegit omnia, et humo suppressa per supina camporum speciem exhibet maris.
8. rex autem Iuba Punicorum confisus textu librorum a monte quodam oriri eum exponit, qui situs in Mauritania despectat oceanum, hisque indiciis hoc proditum ait, quod pisces et herbae et beluae similes per eas paludes gignuntur.
9. Aethiopiae autem partes praetermeans Nilus nominum diversitate decursa, quae ei orbem peragranti nationes indidere conplures, aestuans inundatione ditissima ad cataractas id est praeruptos scopulos venit, e quibus praecipitans ruit potius quam fluit: unde Atos olim accolas usu aurium fragore adsiduo deminuto necessitas vertere solum ad quietiora coegit.
10. exinde lenius means per ostia septem, quorum singula perpetuorum amnium usum et faciem praebent, nullis per Aegyptum aquis externis adiutus eiectatur. et praeter amnis plurimos ex alveo derivatos auctore, cadentesque in suppares eius, septem navigabiles sunt et undosi, quibus subiecta vocabula veteres indiderunt: Heracleoticus, Sebennyticus, Bolbiticus, Pathmiticus, Mendesius, Taniticus et Pelusiacus.
11. oriens autem inde, ut dictum est, propellitur e paludibus ad usque cataractas insulasque efficit plures, quarum aliquae ita porrectis aquis dicuntur extentae ut singulas aegre tertio die relinquat.
12. inter quas duae sunt clarae Meroe et Delta, a triquetrae litterae forma hoc vocabulo signatius appellata. cum autem sol per Cancri sidus coeperit vehi, augescens ad usque transitum eius in Libram, diebusque centum sublatius fluens minuitur postea et mitigatis ponderibus aquarum navibus antea pervios equitabiles campos ostendit.
13. abunde itaque luxurians ita est noxius, ut infructuosus, si venerit parcior: gurgitum enim nimietate umectans diutius terras culturas moratur agrorum, parvitate autem minatur steriles segetes. eumque nemo aliquando extolli cubitis altius sedecim possessor optavit. et si inciderit moderatius, aliquotiens iactae sementes in liquore pinguis cespitis cum augmento fere septuagesimo renascuntur: solusque fluminum auras nullas inspirat.
14. Exuberat Aegyptus etiam pecudibus multis, inter quas terrestres sunt et aquatiles. aliae quae humi et in humoribus vivunt unde amphibioi nominantur. et in aridis quidem capreoli vescuntur et bubali et spinturnicia omni deformitate ridicula, aliaque monstra quae enumerare non refert.
15. Inter aquatiles autem bestias crocodilus ubique per eos tractus abundat, exitiale quadrupes malum, adsuetum elementis ambobus, lingua carens, maxillam superiorem commovens solum, ordine dentium pectinato, perniciosis morsibus quicquid contigerit pertinaciter petens, per ova edens fetus anserinis similia.
16. utque armatus est unguibus, si haberet etiam pollices, ad evertendas quoque naves sufficeret viribus magnis: ad cubitorum enim longitudinem octodecim interdum extentus, noctibus quiescens per undas, diebus humi versatur confidentia cutis, quam ita validam gerit, ut eius terga cataphracta vix tormentorum ictibus perforentur.
17. et saevientes semper eaedem ferae quasi pacto foedere quodam castrensi per septem caerimoniosos dies mitescunt ab omni saevitia desciscentes, quibus sacerdotes Memphi natales celebrant Nili.
18. praeter eos autem, qui fortuita pereunt morte, alii dirumpuntur suffossis alvis mollibus serratis ferarum dorsualibus cristis, quas delphinis similes nutrit fluvius ante dictus, alii exitio intereunt tali.
19. trochilus avicula brevis dum escarum minutias captat, circa cubantem feram volitans blande, genasque eius inritatius titillando pervenit ad usque ipsam viciniam gutturis. quod factum contuens enhydrus ichneumonis genus oris aditum penetrat alite praevia patefactum et populato ventre, vitalibus dilancinatis erumpit.
20. audax tamen crocodilus monstrum fugacibus; ubi audacem senserit, timidissimum, et in terra acutius cernens, per quattuor menses hibernos nullo vesci dicitur cibo.
21. Hippopotami quoque generantur in illis partibus ultra animalia cuncta ratione carentia sagacissimi, ad speciem equorum bifidas habentes ungulas caudasque breves, quorum sollertiae duo interim ostendere documenta sufficiet.
22. inter arundines celsas et squalentes nimia densitate haec belua cubilibus positis, otium pervigili studio circumspectat, laxataque copia ad segetes depascendas egreditur. cumque iam coeperit redire distenta, aversis vestigiis distinguit tramites multos, ne unius plani itineris lineas insidiatores secuti repertum sine difficultate confodiant.
23. item cum aviditate nimia extuberato ventre pigrescit, super calamos recens exsectos femora convolvit et crura, ut pedibus vulneratis cruor egestus sagina distentum faciat levem: et partes saucias caeno oblinit quam diu in cicatrices conveniant plagae.
24. has monstruosas antehac raritates in beluis in aedilitate Scauri vidit Romanus populus primitus, patris illius Scauri, quem defendens Tullius imperat Sardis, ut de familia nobili ipsi quoque cum orbis terrarum auctoritate sentirent, et per aetates exinde plures saepe huc ducti nunc inveniri nusquam possunt, ut coniectantes regionum incolae dicunt, insectantis multitudinis taedio ad Blemmyas migrasse conpulsi.
25. Inter Aegyptias alites, quarum varietas nullo conprehendi numero potest, ibis sacra est et amabilis et innocua ideo, quod nidulis suis ad cibum suggerens ova serpentum, efficit ut rarescant mortiferae pestes absumptae.
26. occurrunt eaedem volucres pinnatis agminibus anguium, qui ex Arabicis emergunt paludibus venena malignantes, eosque, antequam finibus suis excedunt, proeliis superatos aeriis vorant, quas aves per rostra edere fetus accepimus.
27 serpentes quoque Aegyptus alit innumeras, ultra omnem perniciem saevientes: basiliscos et amphisbaenas et scytalas et acontias et dipsadas et viperas aliasque conplures, quas omnes magnitudine et decore aspis facile supereminens, numquam sponte sua fluenta egreditur Nili.
28. Multa in illis tractibus pretium est operae maximum cernere. e quibus pauca conveniet explicari. templa ubique molibus magnis exstructa. pyramides ad miracula septem provectae, quarum diuturnas surgendi difficultates scriptor Herodotus docet, ultra omnem omnino altitudinem, quae humana manu confici potest, erectae sunt turres, ab imo latissimae in summitates acutissimas desinentes.
29. quae figura apud geometras ideo sic appellatur quod ad ignis speciem, tou pyros, ut nos dicimus, extenuatur in conum. quarum magnitudo quoniam in celsitudinem nimiam scandens gracilescit paulatim, umbras quoque mechanica ratione consumit.
30. Sunt et syringes subterranei quidam et flexuosi secessus, quos, ut fertur, periti rituum vetustorum adventare diluvium praescii, metuentesque, ne caerimoniarum oblitteraretur memoria, penitus operosis digestos fodinis per loca diversa struxerunt, et excisis parietibus volucrum ferarumque genera multa sculpserunt, et animalium species innumeras multas, quas hierographicas litteras appellarunt ...
31. Dein Syene, in qua solstitii tempore, quo sol aestivum cursum extendit, recta omnia ambientes radii excedere ipsis corporibus umbras non sinunt. inde si stipitem quisquam fixerit rectum vel hominem aut arborem viderit stantem, circa lineamentorum ipsas extremitates contemplabitur umbras absumi, sicut apud Meroen Aethiopiae partem aequinoctiali circulo proximam dicitur evenire, ubi per nonaginta dies umbrae nostris in contrarium cadunt, unde Antiscios eius incolas vocant.
32. quae quoniam miracula multa sunt opusculi nostri propositum excedentia, ad ingenia celsa paramus, pauca super provinciis narraturi.