Гетика - "Иордан" (книги полные версии бесплатно без регистрации .txt) 📗
{146} Postquam vero Theodosius amator pacis generisque Gothorum rebus excessit humanis coeperuntque eius filii utramque rem publicam luxuriose viventes adnihilare auxiliariisque suis, id est Gothis, consueta dona subtrahere, mox Gothis fastidium eorum increvit, verentesque, ne longa pace eorum resolveretur fortitudo, ordinato super se rege Halarico, cui erat post Amalos secunda nobilitas Balthorumque ex genere origo mirifica, qui dudum ob {147} audacia virtutis Baltha, id est audax, nomen inter suos acceperat, mox ergo antefatus Halaricus creatus est rex, cum suis deliberans suasit eos suo labore quaerere regna quam alienis per otium subiacere, et sumpto exercitu per Pannonias Stilicone et Aureliano consulibus et per Sirmium dextroque latere quasi viris vacuam intravit Italiam nulloque penitus obsistente ad pontem {148} applicavit Candidiani, qui tertio miliario ab urbe aberat regia Bavennate, quae urbs inter paludes et pelago interque Padi fluenta unius tantum patet accessu, cuius dudum possessores, ut tradunt maiores, ???????, id est laudabiles, dicebantur. haec in sino regni Romani super mare Ionio constituta ut in modum insulae influentium {149} aquarum redundatione concluditur. habet ab oriente mare, ad quam qui recto cursu de Corcyra atque Hellade partibus navigatur, dextrum latus primum Epiros, dehinc Dalmatiam Liburniam Histriamque et sic Venetias radens palmula navigat. ab occidente vero habet paludes, per quas uno angustissimo introitu ut porta relicta est, a septentrionale quoque plaga ramus illi ex {150} Pado est, qui Fossa vocitatur Asconis. a meridie item ipse Padus, quem Italiae soli fluviorum regem dicunt, cognomento Eridanus, ab Augusto imperatore latissima fossa demissus, qui septima sui alvei parte per mediam influit civitatem, ad ostia sua amoenissimum portum praebens, classem ducentarum quinquaginta navium Dione referente tutissima dudum credebatur recipere statione, qui {151} nunc, ut Favius ait, quod aliquando portus fuerit, spatiosissimus ortus ostendit arboribus plenus, verum de quibus non pendeant vela, sed poma. Trino si quidem urbs ipsa vocabulo gloriatur trigeminaque positione exultat, id est prima Ravenna, ultima Classis, media Caesarea inter urbem et mare, plena mollitiae harenaque minuta vectationibus apta.
{152} Verum enim vero cum in eius vicinitate Vesegotharum applicuisset exercitus et ad Honorium imperatorem, qui intus residebat, legationem misisset, quatenus si permitteret, ut Gothi pacati in Italia residerent, sic eos cum Romanorum populo vivere, ut una gens utraque credere possit: sin autem aliter, bellando quis quem valebat expellere, et iam securus qui victor existeret imperaret, sed Honorius imperator utraque pollicitatione formidans suoque cum senatu inito consilio, quomodo eos fines Italos expelleret, {153} deliberabat. cui ad postremum sententia sedit, quatenus provincias longe positas, id est Gallias Spaniasque, quas pene iam perdidisset Gizericique eas Vandalorum regis vastaret inruptio, si valeret, Halaricus sua cum gente sibi tamquam lares proprias vindicaret donationem sacro oraculo confirmatam consentiunt {154} Gothi hac ordinatione et ad patriam sibi traditam proficiscuntur, post quorum discessu nec quicquam mali in Italia perpetraio Stilico patricius et socer Honorii imperatoris – nam utramque eius filiam, id est Mariam et Thermantiam, sibi princeps unam post unam consocians utramque virginem et intactam deus ab hac luce vocavit – hic ergo Stilico ad Polentiam civitatem in Alpes Cottiarum locatam dolose accedens, nihilque male suspicantibus {155} Gothis ad necem totius Italiae suamque deformitatem ruit in bello, quem ex inproviso Gothi cernentes primum perterriti sunt, sed mox recollectis animis et, ut solebant, hortatibus excitati omnem pene exercitum Stiliconis in fuga conversum usque ad internicionem deiciunt furibundoque animo arreptum iter deserunt et in Liguria post se, unde iam transierant, revertuntur: eamque praedis spoliisque potiti Emiliam pari tenore devastant Flamminiaeque aggerem inter Picenum et Tusciam usque ad urbem Romam discurrentes, quidquid in utrumque latus fuit, in praeda diripiunt, {156} ad postremum Romae ingressi Halarico iubente spoliant tantum, non autem, ut solent gentes, igne supponunt nec locis sanctorum in aliquo paenitus iniuria inrogare patiuntur. exindeque egressi per Campaniam et Lucania simili clade peracta Brittios accesserunt; ubi diu resedentes ad Siciliam et exinde ad Africae terras ire deliberant Bryttiorum si quidem regio in extremis Italiae finibus australi interiacens parti – angulus eius Appinini montis initium fecit – Adriaeque pelagus velut lingua porrecta a Tyrreno aestu seiungens nomen quondam a Bryttia sortitus regina. ibi {157} ergo veniens Alaricus rex Vesegotharum cum opibus totius Italiae, quas in praeda diripuerat, et exinde, ut dictum est, per Siciliam ad Africam quietam patriam transire disponens. cuius, quia non est liberum quodcumque homo sine notu dei disposuerit, fretus ille horribilis aliquantas naves submersit, plurimas conturbavit. qua adversitate depulsus Halaricus, dum secum, quid ageret, deliberaret, {158} subito inmatura morte praeventus rebus humanis excessit, quem nimia sui dilectione lugentes Busento amne iuxta Consentina civitate de alveo suo derivato – nam hic fluvius a pede montis iuxta urbem dilapsus fluit unda salutifera – huius ergo in medio alvei collecta captivorum agmina saepulturae locum effodiunt, in cuius foveae gremium Haliricum cum multas opes obruunt, rursusque aquas in suo alveo reducentes, et ne a quoquam quandoque locus cognosceretur, fossores omnes interemerunt, regnumque Vesegotharum Atauulfo eius consanguineo et forma menteque conspicuo tradent; nam erat quamvis non adeo proceritate staturae formatus, quantum pulchritudine corporis vultuque decorus.
{159} Qui suscepto regno revertens item ad Romam, si quid primum remanserat, more locustarum erasit, nec tantum privatis divitiis Italiam spolians, immo et publicis, imperatore Honorio nihil resistere praevalente, cuius et germanam Placidiam Theodosii imperatoris {160} ex altera uxore filiam ab urbe captivam abduxit, quam tamen ob generis nobilitatem formeque pulchritudine et integritate castitatis adtendens in Foro Iuli Aemiliae civitate suo matrimonio legitime copulavit, ut gentes hac societate conperta quasi adunatam Gothis rem publicam efficacius terrerentur, Honorioque Augusto quamvis opibus exausto tamen iam quasi cognatum grato {161} animo derelinquens, Gallias tendit, ubi cum advenisset, vicinae gentes perterritae in suis se coeperunt finibus continere, qui dudum crudeliter Gallias infestassent, tam Franci, quam Burgondiones, nam Vandali vel Alani, quos superius diximus permissu principum Romanorum utramque Pannoniam resedere, nec ibi sibi metu Gothorum arbitrantes tutum fore, si reverterentur, ad Gallias {162} transierunt. sed mox a Galliis, quas ante non multum tempus occupassent, fugientes, Spanias se recluserunt, adhuc memores ex relatione maiorum suorum, quid dudum Geberich Gothorum rex genti suae prestitisset incommodi vel quomodo eos virtute sua {163} patrio solo expulisset, tali ergo casu Galliae Atauulfo patuere venienti. confirmato ergo Gothus regno in Gallis Spanorum casu coepit dolere, eosque deliberans a Vandalorum incursibus eripere, suas opes Barcilona cum certis fidelibus derelictas plebeque inbelle, interiores Spanias introibit, ubi saepe cum Vandalis decertans tertio anno, postquam Gallias Spaniasque domuisset, occubuit gladio ilia perforata Euervulfi, de cuius solitus erat ridere statura. post cuius mortem Segericus rex constituitur, sed et ipse suorum fraude peremptus ocius regnum cum vita reliquid.
{164} Dehinc iam quartus ab Alarico rex constituitur Valia nimis destrictus et prudens, contra quem Honorius imperator Constantium virum industria militari pollentem multisque proeliis gloriosum cum exercitu dirigens, veritus, ne foedus dudum cum Atauulfo inito ipse turbaret et aliquas rursus in re publica insidias moliretur vicinas sibi gentes expulsas, simulque desiderans germanam suam Placidiam subiectionis obprobrio liberare, paciscens cum Constantio, ut, aut bello aut pace vel quo modo si eam potuisset {165} ad suum regnum reducere, ei eam in matrimonio sociaret, quo placito Constantius obans cum copia armatorum et pene iam regio apparatu Spanias petit. cui Vallias rex Gothorum non cum minori procinctu ad claustra Pyrenei occurrit; ubi ab utraque parte legatione directa ita convenit pacisci, ut Placidiam sororem principis redderet suaque solacia Romanae rei publicae, ubi usus exegerit, non denegaret. eo namque tempore Constantinus quidam apud Gallias invadens imperium filium suum Constantem ex monacho fecerat Caesarem: sed non diu tenens regno praesumpto mox foederatos Gothos Romanosque ipse occiditur Arelato, filius vero eius Vienna. post quos item Iovinus ac Sebastianus pari temeritate rem publicam occupandam existimantes pari exitio perierunt.
{166} Nam duodecimo anno regni Valiae, quando et Hunni post pene quinquaginta annorum invasam Pannoniam a Romanis et Gothls expulsi sunt, videns Valia Vandalos in suis finibus, id est Spaniae solum, audaci temeritate ab interioribus partibus Galliciae, ubi eos fugaverat dudum Atauulfus, egressos et cuncta in praedas vastare, eo fere tempore, quo Hierius et Ardabures consules {167} processissent, nec mora mox contra eos movit exercitum, sed Gyzericus rex Vandalorum iam a Bouifatio in Africam invitatus, qui Valentiniano principi veniens in offensa non aliter se quam malo rei publicae potuit vindicare, is ergo suis praecibus eos invitans per traiectum angustiarum, qui dicitur fretus Gaditanus et {168} vix septem milibus Africam ab Spaniis dividet ostiaque maris Tyrreni in Oceani estu egeritur, transposuit. erat namque Gyzericus iam Romanorum clade in urbe notissimus, statura mediocris et equi casu claudicans, animo profundus, sermone rarus, luxoriae contemptor, ira turbidus, habendi cupidus, ad sollicitandas gentes providentissimus, semina contentionum iacere, odia miscere paratus. {169} tali Africa rem publicam praecibus Bonifatii, ut diximus, invitatus intravit, ubi a divinitate. ut fertur, accepta auctoritate diu regnans, ante obitum suum filiorum agmine accito ordinavit, ne inter ipsos de regni ambitione intentio esset, sed ordine quisque et gradu suo, alii si superviveret. id est, seniori suo fieret sequens successor et rursus ei posterior eius. quod observantes per annorum multorum spatia regnum feliciter possiderunt, nec, ut in reliquis gentibus adsolet, intestino bello foedati sunt, suoque {170} ordine unus post unum regnum excipiens in pace populis imperavit, quorum ordo iste ac successio fuit: primum Gyzericus, qui pater et dominus, sequens Hunericus, tertius Gunthamundus, quartus Thrasamundus, quintus Ilderich, quem malo gentis suae Gelimer inmemor atavi praeceptorum de regno eiectum et interemptum tyrannide {171} praesumpsit sed non ei cessit inpune quod fecerat, nam mox Iustiniani imperatoris ultio in eum apparuit et cum omne genus suum opibusque, quibus more praedonis incubabat, Constantinopolim delatus per virum gloriosissimum Belesarium mag. mil. Orientalem, exconsolem ordinarium atque patricium, magnum in circo populo spectaculum fuit seraque suae paenitudinis gerens {172} cum se videret de fastigio regali deiectum, privatae vitae, cui noluit famulari, redactus occubuit, sic Africa, quae in divisione urbis terrarum tertia pars mundi describitur, centesimo fere anno a Vandalico iugo erepta in libertate revocata est regni Romani, et quae dudum ignavis dominis ducibusque infidelibus a rei publicae Romanae corpus gentilis manus abstulerat, a sollerte domino et fideli ductore nunc revocata hodieque congaudet, quamvis et post haec aliquantulum intestino proelio Maurorumque infidelitate adtrita sese lamentaverit, tamen triumphus Iustiniani imperatoris a deo sibi donatus, quod inchoaverat, ad pacem usque perduxit, sed nobis quid opus est, unde res non exeget, dicere? ad propositum redeamus.